CAPITULUM SECUNDUM

Pass the mouse over the underlined words to know their meaning.

Alypiae patria Gerasa est, urbs insignis provinciae Romanae Syriae. Syria condita est anno 64 a.C.n. a Gnaeo Pompeio Magno, cum ultimus rex Antiochus XIII deponeretur. Cum sit provincia magna et copiosa et ad finem cum regno Persarum sita sit, Syria multis legionibus defenditur et per legatos imperiales administratur.

Hodie Gerasae sol lucet. Discipuli in schola sunt, Silius et Violentilla popinam tergent et, etiamsi friget, Calliope cantans totam per urbem volat. Pupius alios iuvenes adiuvat ut ei arci triumphalis aedificationem compleant. Is acanthi foliorum serta in columnarum basi insculpit. Namque, hodie Gerasae dies proprius est: imperator Hadrianus ad urbem perveniet et eius honoris causa iussum est arcum triumphalem erigi. Arcus Hadriani prope circum est, ubi ludi circenses  et cetera certamina cotidie eveniunt.

Alypia et Chloe et Nipius a magistribus suis electi sunt ut naturam urbis monstrarent et eius monumenta describerent.

Eos proludentes audimus…

“Hic, prope meridianam portam, in Gerasae formae ovatae foro sumus. Hoc forum quinquaginta sex columnas habet et calcareis lapidibus stratum est.” Nipius dicit.

Deinde Chloe continuat: “Praeter oculos tuos, Imperator, vides spatium ubi templum Iovis aedificabitur. Primo vere pueri et puellae mala Punica serent ut arboribus consita via forum templi coniungens fiet“.

“Omnes dicunt theatrum nostrum aedificium singulare  esse,  praesertim cum eius pulpitum ab illustribus artificibus decoratum sit. Aedificatum est ferme abhinc quadraginta annos et hic histriones, saltatores et mimi comoedias, tragoedias, fabulas et ludos scaenicos agunt. Si in verticem ascendimus, fieri potest ut urbem totam videamus. Optime auditur!” Alypia subridens dicit.