CAPITULUM QUARTUM

Pass the mouse over the underlined words to know their meaning.

Sol occidit et nox in caelum sidera fert. Chloe, ab Alypia et Calliope comitata, domum redit.

Dum omnes forum decedunt, ibi domina sola manet. Lunaria est. Ea tunicam nigram induit (modo hanc tunicam induit ex quo in urbem pervenit) et in nodo comam colligat. Ea in medio foro est sed, quia pluere incipit, sub columnis se tegit.

“Magistra, accipe. Mihi dictum est ab Alexandria hoc hodie mane pervenisse ”.

Multas gratias tibi ago, Nipius. Vade nunc.” – Nipius Lunaria magnam sarcinam tradit et currere incipit – “Sed, mane! Oportet te nemini nihil dicere”. Nipius adnuit.

“Patienta vincit omnia: Heroni Alexandrini inventum pervenit! Fieri potest ut errem sed puto vetera mea tandem servari.” Lunaria circumspectat et domum redit.

Ea super mensam illam magnam sarcinam collocat, apud suum dilectum astrolabium. Deinde eam aperit.

“Alexandriae omnes dicebant Heroni Alexandrini inventum perisse . Sed ecce in manibus meis haec mirabilis machina! De hoc magister Nicomachus saepe locutus est et ipse mihi dixit Heronem, in libro Automata, inventa sua explicavisse. Haec ad templa machina aquam sacram generans est. Cum nummus insertus sit, pondus suum aquam per metallicum tubum expellit ut fideles eam acciperent.”

Clamor auditur. Lucerna exstinguitur. “Quid evenit?” Lunaria dicit ab machina oculos avertens. Ea mensam tangit: machina avolavit.