CAPITULUM TERTIUM

Pass the mouse over the underlined words to know their meaning.

Cum ventulus est, Alypia et Calliope in silva ambulare  amant.
Hodie dies opportunus est: Alypia pedem portam effert et ad silvam contendit. Calliope, volans, eam antecedit. Cum extra moenia advenerint,  silvae viam ingrediuntur.

Repente, dum inter arbores ambulant, evenit ut fletus audiant. “Chloes vox est!” Alypia dicit. Calliope alas movet: assensus signum est. Statim, puella et luscinia unde vox venit intellegere conantur. Calliope totam per silvam volat et Alypia quoquoversum  currit.

Fieri potest ut Chloe sit?” Alypia os convertit. “Chloe! Chloe! Ubi tu es?” puella clamat.
Aliquando Alypia audit Calliopen cantare. Luscinia parva Chloen invenit. Alypia, sequens Calliopes cantus, ad Cupidinis fontem pervenit. Chloe illic est, apud fontem sedens.

Modo restat ut fleam” Chloe dicit, singultans. “Quid evenit?” Alypia quaerit.

Odi et amo, quare id faciam, fortasse requiris.
Nescio, sed fieri sentio et excrucior” amica respondit.

“Chloe, cur Catulli versus declamas? Mater mea mihi dixit illos versus amaros esse”.

Interea, Calliope in fontis liquore effigiem suam spectat.

“Alypia, amica mea, perdita sum. Evenit ut puerum amam. Nomen nescio sed cotidie apud forum eum video”.

Gaudeo te puerum amare et puto te quoque gaudere debere! Eia, tempus est ut subrideas”.

“Alypia, amor melus  est. Sed cum amarus tam dulcis est et ego parata non sum. Namque, cum illum puerum dulce ridentem  specto, mihi omnes sensus eripiuntur. Lingua torpet, tenuis flamma sub artus demanat et aures, sonitu suopte, tintinant. Lumina mea gemina nocte teguntur“.

Video. Catullus et Sappho sic amorem explicaverunt”.

“Praeterea, heri, in popina tua illum puerum cum puella vidi. Illa mihi par esse deae videbatur, dum, sedens adversus eum, eum spectat et audit.

Vero, illum puerum amas ita ut, si fas est, tu mihi superare divos videaris”.

Ego excrucior et tu iocaris, Alypia. Cogita et me adiuva: remedium aegritudini meae inveni!”.