CAPITULUM PRIMUM

Pass the mouse over the underlined words to know their meaning.

Alypia puella annorum sedecim est. Ea cum familia sua vivit: eius parentes Silius et Violentilla sunt, ambo Romae oriundi. Iis popina est.

Praeterea, Alypia maiorem fratem habet, Pupium. Pupius strenuus miles est sed tam piger est ut, inter delectum semper se abdat et bibens in tabernis tempus agit.

Alypiae luscinia parva, Calliope, est. Ea aviculam suam amat et cotidie diligenter eam cibat. Opportune, Calliope in cavea non vivit: ea libere volat in silvis et, si esurit, domum redit.

Alypia sedula discipula est: eius scholae magistri Epictetus, Florus et Lunaria sunt.
Magister Epictetus Graecus est. Is philosophiam docet sed, cum senex sit, saepe discipuli eum fatigant. Magister Florus Romanus est. Is multos libros et carmina scripsit et historiam, grammaticam et rhetoricam in Alypiae schola docet. De vita magistrae Lunariae nihil scimus. Sane, ea discipula fuit in schola celebris mathematici Nicomachi, paucis annis ante mortui, discipula fuit. Ea mathematicam et astronomiam docet.

Alypia duos amicos, suos scholasticorum socios, habet: Nipium et Chloen. Cum eis schola iucunda est et quotiens ea finit, simul excursiones instruunt aut  Alypiae parentes in popina adiuvant. Postquam eam compleverint, ad Romam proficiscentur.

Sed… ubi vivit Alypia?